JUVÉNAL

SATVRA II

  1. Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
  2. Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
  3. qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt.
  4. indocti primum, quamquam plena omnia gypso
  5. Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum,
  6. si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit
  7. et iubet archet pluteum seruare Cleanthas.
  8. frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat
  9. tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis
  10. inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
  11. hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
  12. promittunt atrocem animum, sed podice leui
  13. caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
  14. rarus sermo illis et magna libido tacendi
  15. atque supercilio breuior coma. uerius ergo
  16. et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
  17. inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur.
  18. horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
  19. dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis
  20. Herculis inuadunt et de uirtute locuti
  21. clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?'
  22. infamis Varillus ait, 'quo deterior te?'
  23. loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
  24. quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
  25. quis caelum terris non misceat et mare caelo
  26. si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
  27. Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
  28. in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
  29. qualis erat nuper tragico pollutus adulter
  30. concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras
  31. omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
  32. cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam
  33. solueret et patruo similes effunderet offas.
  34. nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos
  35. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  36. non tulit ex illis toruum Laronia quendam
  37. clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?'
  38. atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te
  39. moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:
  40. tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
  41. haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
  42. quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
  43. quod si uexantur leges ac iura, citari
  44. ante omnis debet Scantinia. respice primum
  45. et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos
  46. defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
  47. magna inter molles concordia. non erit ullum
  48. exemplum in nostro tam detestabile sexu.
  49. Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam:
  50. Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque.
  51. numquid nos agimus causas, ciuilia iura
  52. nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus?
  53. luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.
  54. uos lanam trahitis calathisque peracta refertis
  55. uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum
  56. Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
  57. horrida quale facit residens in codice paelex.
  58. notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister
  59. liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
  60. diues erit magno quae dormit tertia lecto.
  61. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  62. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  63. dat ueniam coruis, uexat censura columbas.'
  64. fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem
  65. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  66. non facient alii, cum tu multicia sumas,
  67. Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
  68. in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
  69. damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem
  70. non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet,
  71. aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis.
  72. en habitum quo te leges ac iura ferentem
  73. uulneribus crudis populus modo uictor et illud
  74. montanum positis audiret uulgus aratris.
  75. quid non proclames, in corpore iudicis ista
  76. si uideas? quaero an deceant multicia testem.
  77. acer et indomitus libertatisque magister,
  78. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  79. et dabit in plures, sicut grex totus in agris
  80. unius scabie cadit et porrigine porci
  81. uuaque conspecta liuorem ducit ab uua.
  82. foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
  83. nemo repente fuit turpissimus. accipient te
  84. paulatim qui longa domi redimicula sumunt
  85. frontibus et toto posuere monilia collo
  86. atque bonam tenerae placant abdomine porcae
  87. et magno cratere deam. sed more sinistro
  88. exagitata procul non intrat femina limen:
  89. solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,'
  90. clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.'
  91. talia secreta coluerunt orgia taeda
  92. Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
  93. ille supercilium madida fuligine tinctum
  94. obliqua producit acu pingitque trementis
  95. attollens oculos; uitreo bibit ille priapo
  96. reticulumque comis auratum ingentibus implet
  97. caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
  98. et per Iunonem domini iurante ministro;
  99. ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
  100. Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat
  101. armatum, cum iam tolli uexilla iuberet.
  102. res memoranda nouis annalibus atque recenti
  103. historia, speculum ciuilis sarcina belli.
  104. nimirum summi ducis est occidere Galbam
  105. et curare cutem, summi constantia ciuis
  106. Bebriaci campis solium adfectare Palati
  107. et pressum in faciem digitis extendere panem,
  108. quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe
  109. maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
  110. hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae,
  111. hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi
  112. libertas et crine senex fanaticus albo
  113. sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
  114. gutturis exemplum conducendusque magister.
  115. quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat
  116. iam more superuacuam cultris abrumpere carnem?
  117. quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
  118. cornicini, siue hic recto cantauerat aere;
  119. signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens
  120. cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti.
  121. o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
  122. scilicet horreres maioraque monstra putares,
  123. si mulier uitulum uel si bos ederet agnum?
  124. segmenta et longos habitus et flammea sumit
  125. arcano qui sacra ferens nutantia loro
  126. sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis,
  127. unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
  128. haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes?
  129. traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir,
  130. nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas
  131. nec quereris patri. uade ergo et cede seueri
  132. iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras
  133. primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.'
  134. quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus
  135. nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient,
  136. fient ista palam, cupient et in acta referri.
  137. interea tormentum ingens nubentibus haeret
  138. quod nequeant parere et partu retinere maritos.
  139. sed melius, quod nil animis in corpora iuris
  140. natura indulget: steriles moriuntur, et illis
  141. turgida non prodest condita pyxide Lyde,
  142. nec prodest agili palmas praebere luperco.
  143. uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
  144. lustrauitque fuga mediam gladiator harenam
  145. et Capitolinis generosior et Marcellis
  146. et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
  147. omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
  148. admoueas cuius tunc munere retia misit.
  149. esse aliquos manes et subterranea regna,
  150. Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,
  151. atque una transire uadum tot milia cumba
  152. nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur.
  153. sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo
  154. Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
  155. quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus,
  156. tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
  157. umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur
  158. sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
  159. illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra
  160. litora Iuuernae promouimus et modo captas
  161. Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
  162. sed quae nunc populi fiunt uictoris in urbe
  163. non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus
  164. Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
  165. mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
  166. aspice quid faciant commercia: uenerat obses,
  167. hic fiunt homines. nam si mora longior urbem
  168. indulsit pueris, non umquam derit amator.
  169. mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:
  170. sic praetextatos referunt Artaxata mores.