JUVÉNAL

SATVRA III

  1. Quamuis digressu ueteris confusus amici
  2. laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis
  3. destinet atque unum ciuem donare Sibyllae.
  4. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
  5. secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae;
  6. nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non
  7. deterius credas horrere incendia, lapsus
  8. tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae
  9. urbis et Augusto recitantes mense poetas?
  10. sed dum tota domus raeda componitur una,
  11. substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam.
  12. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae
  13. (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
  14. Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;
  15. omnis enim populo mercedem pendere iussa est
  16. arbor et eiectis mendicat silua Camenis),
  17. in uallem Egeriae descendimus et speluncas
  18. dissimiles ueris. quanto praesentius esset
  19. numen aquis, uiridi si margine cluderet undas
  20. herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum.
  21.  hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis
  22. nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
  23. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  24. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  25. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  26. dum noua canities, dum prima et recta senectus,
  27. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  28. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
  29. cedamus patria. uiuant Artorius istic
  30. et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt,
  31. quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
  32. siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer,
  33. et praebere caput domina uenale sub hasta.
  34. quondam hi cornicines et municipalis harenae
  35. perpetui comites notaeque per oppida buccae
  36. munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus
  37. cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi
  38. conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint
  39. quales ex humili magna ad fastigia rerum
  40. extollit quotiens uoluit Fortuna iocari.
  41. quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
  42. si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
  43. astrorum ignoro; funus promittere patris
  44. nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam
  45. inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
  46. quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
  47. fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
  48. mancus et extinctae corpus non utile dextrae.
  49. quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens
  50. aestuat occultis animus semperque tacendis?
  51. nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
  52. participem qui te secreti fecit honesti.
  53. carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult
  54. accusare potest. tanti tibi non sit opaci
  55. omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum,
  56. ut somno careas ponendaque praemia sumas
  57. tristis et a magno semper timearis amico.
  58.  quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris
  59. et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
  60. nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,
  61. Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei?
  62. iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
  63. et linguam et mores et cum tibicine chordas
  64. obliquas nec non gentilia tympana secum
  65. uexit et ad circum iussas prostare puellas.
  66. ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
  67. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
  68. et ceromatico fert niceteria collo.
  69. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
  70. hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
  71. Esquilias dictumque petunt a uimine collem,
  72. uiscera magnarum domuum dominique futuri.
  73. ingenium uelox, audacia perdita, sermo
  74. promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum
  75. esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos:
  76. grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
  77. augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit
  78. Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.
  79. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
  80. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  81. horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  82. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  83. aduectus Romam quo pruna et cottana uento?
  84. usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum
  85. hausit Auentini baca nutrita Sabina?
  86. quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  87. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  88. et longum inualidi collum ceruicibus aequat
  89. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
  90. miratur uocem angustam, qua deterius nec
  91. ille sonat quo mordetur gallina marito?
  92. haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
  93. creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum
  94. uxorem comoedus agit uel Dorida nullo
  95. cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,
  96. non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas
  97. infra uentriculum et tenui distantia rima.
  98. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
  99. aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
  100. natio comoeda est. rides, maiore cachinno
  101. concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
  102. nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
  103. accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat.
  104. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
  105. nocte dieque potest aliena sumere uultum
  106. a facie, iactare manus laudare paratus,
  107. si bene ructauit, si rectum minxit amicus,
  108. si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.
  109. praeterea sanctum nihil ~aut~ ab inguine tutum,
  110. non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse
  111. sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus.
  112. horum si nihil est, auiam resupinat amici.
  113. [scire uolunt secreta domus atque inde timeri.]
  114. et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
  115. gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
  116. Stoicus occidit Baream delator amicum
  117. discipulumque senex ripa nutritus in illa
  118. ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
  119. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
  120. Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,
  121. qui gentis uitio numquam partitur amicum,
  122. solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem
  123. exiguum de naturae patriaeque ueneno,
  124. limine summoueor, perierunt tempora longi
  125. seruitii; nusquam minor est iactura clientis.
  126.  quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
  127. pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
  128. currere, cum praetor lictorem inpellat et ire
  129. praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis,
  130. ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
  131. diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum
  132. filius; alter enim quantum in legione tribuni
  133. accipiunt donat Caluinae uel Catienae,
  134. ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
  135. cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres
  136. et dubitas alta Chionen deducere sella.
  137. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
  138. numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui
  139. seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam:
  140. protinus ad censum, de moribus ultima fiet
  141. quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri
  142. iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"
  143. quantum quisque sua nummorum seruat in arca,
  144. tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
  145. et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
  146. creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
  147. quid quod materiam praebet causasque iocorum
  148. omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
  149. si toga sordidula est et rupta calceus alter
  150. pelle patet, uel si consuto uolnere crassum
  151. atque recens linum ostendit non una cicatrix?
  152. nil habet infelix paupertas durius in se
  153. quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit,
  154. "si pudor est, et de puluino surgat equestri,
  155. cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
  156. lenonum pueri quocumque ex fornice nati,
  157. hic plaudat nitidus praeconis filius inter
  158. pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae."
  159. sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni.
  160. quis gener hic placuit censu minor atque puellae
  161. sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?
  162. quando in consilio est aedilibus? agmine facto
  163. debuerant olim tenues migrasse Quirites.
  164. haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat
  165. res angusta domi, sed Romae durior illis
  166. conatus: magno hospitium miserabile, magno
  167. seruorum uentres, et frugi cenula magno.
  168. fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
  169. translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
  170. contentusque illic Veneto duroque cucullo.
  171. pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua
  172. nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
  173. festorum herboso colitur si quando theatro
  174. maiestas tandemque redit ad pulpita notum
  175. exodium, cum personae pallentis hiatum
  176. in gremio matris formidat rusticus infans,
  177. aequales habitus illic similesque uidebis
  178. orchestram et populum; clari uelamen honoris
  179. sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
  180. hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus
  181. quam satis est interdum aliena sumitur arca.
  182. commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa
  183. paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae
  184. cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,
  185. ut te respiciat clauso Veiiento labello?
  186. ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
  187. plena domus libis uenalibus: accipe et istud
  188. fermentum tibi habe. praestare tributa clientes
  189. cogimur et cultis augere peculia seruis.
  190.  quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam
  191. aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
  192. simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
  193. nos urbem colimus tenui tibicine fultam
  194. magna parte sui; nam sic labentibus obstat
  195. uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum,
  196. securos pendente iubet dormire ruina.
  197. uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
  198. nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert
  199. Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
  200. tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
  201. ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
  202. a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.
  203. lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex
  204. ornamentum abaci, nec non et paruulus infra
  205. cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
  206. iamque uetus Graecos seruabat cista libellos
  207. et diuina opici rodebant carmina mures.
  208. nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud
  209. perdidit infelix totum nihil. ultimus autem
  210. aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem
  211. nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.
  212. si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
  213. pullati proceres, differt uadimonia praetor.
  214. tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
  215. ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
  216. conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
  217. hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,
  218. haec Asianorum uetera ornamenta deorum,
  219. hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,
  220. hic modium argenti. meliora ac plura reponit
  221. Persicus orborum lautissimus et merito iam
  222. suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
  223. si potes auelli circensibus, optima Sorae
  224. aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
  225. quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
  226. hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus
  227. in tenuis plantas facili diffunditur haustu.
  228. uiue bidentis amans et culti uilicus horti
  229. unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
  230. est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,
  231. unius sese dominum fecisse lacertae.
  232.  plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum
  233. languorem peperit cibus inperfectus et haerens
  234. ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum
  235. admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
  236. inde caput morbi. raedarum transitus arto
  237. uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae
  238. eripient somnum Druso uitulisque marinis.
  239. si uocat officium, turba cedente uehetur
  240. diues et ingenti curret super ora Liburna
  241. atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus;
  242. namque facit somnum clausa lectica fenestra.
  243. ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat
  244. unda prior, magno populus premit agmine lumbos
  245. qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
  246. alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
  247. pinguia crura luto, planta mox undique magna
  248. calcor, et in digito clauus mihi militis haeret.
  249. nonne uides quanto celebretur sportula fumo?
  250. centum conuiuae, sequitur sua quemque culina.
  251. Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res
  252. inpositas capiti, quas recto uertice portat
  253. seruulus infelix et cursu uentilat ignem.
  254. scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat
  255. serraco ueniente abies, atque altera pinum
  256. plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur.
  257. nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
  258. axis et euersum fudit super agmina montem,
  259. quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
  260. inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer
  261. more animae. domus interea secura patellas
  262. iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis
  263. striglibus et pleno componit lintea guto.
  264. haec inter pueros uarie properantur, at ille
  265. iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret
  266. porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum
  267. infelix nec habet quem porrigat ore trientem.
  268.  respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:
  269. quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum
  270. testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
  271. uasa cadant, quanto percussum pondere signent
  272. et laedant silicem. possis ignauus haberi
  273. et subiti casus inprouidus, ad cenam si
  274. intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
  275. nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae.
  276. ergo optes uotumque feras miserabile tecum,
  277. ut sint contentae patulas defundere pelues.
  278. ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
  279. dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
  280. Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:
  281. [ergo non aliter poterit dormire; quibusdam]
  282. somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis
  283. atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena
  284. uitari iubet et comitum longissimus ordo,
  285. multum praeterea flammarum et aenea lampas.
  286. me, quem luna solet deducere uel breue lumen
  287. candelae, cuius dispenso et tempero filum,
  288. contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,
  289. si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum.
  290. stat contra starique iubet. parere necesse est;
  291. nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
  292. fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto,
  293. cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
  294. sutor et elixi ueruecis labra comedit?
  295. nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.
  296. ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"
  297. dicere si temptes aliquid tacitusue recedas,
  298. tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde
  299. irati faciunt. libertas pauperis haec est:
  300. pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
  301. ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti.
  302. nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te
  303. non derit clausis domibus postquam omnis ubique
  304. fixa catenatae siluit compago tabernae.
  305. interdum et ferro subitus grassator agit rem:
  306. armato quotiens tutae custode tenentur
  307. et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
  308. sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt.
  309. qua fornace graues, qua non incude catenae?
  310. maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne
  311. uomer deficiat, ne marra et sarcula desint.
  312. felices proauorum atauos, felicia dicas
  313. saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
  314. uiderunt uno contentam carcere Romam.
  315.  his alias poteram et pluris subnectere causas,
  316. sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est;
  317. nam mihi commota iamdudum mulio uirga
  318. adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te
  319. Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
  320. me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam
  321. conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,
  322. auditor gelidos ueniam caligatus in agros.'