JUVÉNAL

SATVRA IV

  1. Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus
  2. ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum
  3. a uitiis, aegrae solaque libidine fortes
  4. deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter.
  5. quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
  6. porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra,
  7. iugera quot uicina foro, quas emerit aedes
  8. [nemo malus felix, minime corruptor et idem]
  9. incestus, cum quo nuper uittata iacebat
  10. sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos?
  11. sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter
  12. si fecisset idem caderet sub iudice morum;
  13. nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat
  14. Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni
  15. crimine persona est? mullum sex milibus emit,
  16. aequantem sane paribus sestertia libris,
  17. ut perhibent qui de magnis maiora locuntur.
  18. consilium laudo artificis, si munere tanto
  19. praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
  20. est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
  21. quae uehitur cluso latis specularibus antro.
  22. nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus
  23. quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu
  24. succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
  25. hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris
  26. piscator quam piscis emi; prouincia tanti
  27. uendit agros, sed maiores Apulia uendit.
  28. qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
  29. induperatorem, cum tot sestertia, partem
  30. exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
  31. purpureus magni ructarit scurra Palati,
  32. iam princeps equitum, magna qui uoce solebat
  33. uendere municipes fracta de merce siluros?
  34. incipe, Calliope. licet et considere: non est
  35. cantandum, res uera agitur. narrate, puellae
  36. Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas.
  37.  cum iam semianimum laceraret Flauius orbem
  38. ultimus et caluo seruiret Roma Neroni,
  39. incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
  40. ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
  41. impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis
  42. quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
  43. solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
  44. desidia tardos et longo frigore pingues.
  45. destinat hoc monstrum cumbae linique magister
  46. pontifici summo. quis enim proponere talem
  47. aut emere auderet, cum plena et litora multo
  48. delatore forent? dispersi protinus algae
  49. inquisitores agerent cum remige nudo,
  50. non dubitaturi fugitiuum dicere piscem
  51. depastumque diu uiuaria Caesaris, inde
  52. elapsum ueterem ad dominum debere reuerti.
  53. si quid Palfurio, si credimus Armillato,
  54. quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
  55. res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
  56. ne pereat. iam letifero cedente pruinis
  57. autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
  58. stridebat deformis hiems praedamque recentem
  59. seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster.
  60. utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat
  61. ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
  62. obstitit intranti miratrix turba parumper.
  63. ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae;
  64. exclusi spectant admissa obsonia patres.
  65. itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit
  66. 'priuatis maiora focis. genialis agatur
  67. iste dies. propera stomachum laxare sagina
  68. et tua seruatum consume in saecula rhombum.
  69. ipse capi uoluit.' quid apertius? et tamen illi
  70. surgebant cristae. nihil est quod credere de se
  71. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  72. sed derat pisci patinae mensura. uocantur
  73. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  74. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  75. pallor amicitiae. primus clamante Liburno
  76. 'currite, iam sedit' rapta properabat abolla
  77. Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi.
  78. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  79. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam
  80. temporibus diris, tractanda putabat inermi
  81. iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus,
  82. cuius erant mores qualis facundia, mite
  83. ingenium. maria ac terras populosque regenti
  84. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  85. saeuitiam damnare et honestum adferre liceret
  86. consilium? sed quid uiolentius aure tyranni,
  87. cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso
  88. uere locuturi fatum pendebat amici?
  89. ille igitur numquam derexit bracchia contra
  90. torrentem, nec ciuis erat qui libera posset
  91. uerba animi proferre et uitam inpendere uero.
  92. sic multas hiemes atque octogensima uidit
  93. solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  94. proximus eiusdem properabat Acilius aeui
  95. cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret
  96. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  97. prodigio par est in nobilitate senectus,
  98. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  99. profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
  100. figebat Numidas Albana nudus harena
  101. uenator. quis enim iam non intellegat artes
  102. patricias? quis priscum illud miratur acumen,
  103. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  104. nec melior uultu quamuis ignobilis ibat
  105. Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae,
  106. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  107. Montani quoque uenter adest abdomine tardus,
  108. et matutino sudans Crispinus amomo
  109. quantum uix redolent duo funera, saeuior illo
  110. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  111. et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis
  112. Fuscus marmorea meditatus proelia uilla,
  113. et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,
  114. qui numquam uisae flagrabat amore puellae,
  115. grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
  116. caecus adulator dirusque ~a ponte~ satelles,
  117. dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
  118. blandaque deuexae iactaret basia raedae.
  119. nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
  120. in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat
  121. belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
  122. et pegma et pueros inde ad uelaria raptos.
  123. non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro
  124. percussus, Bellona, tuo diuinat et 'ingens
  125. omen habes' inquit 'magni clarique triumphi.
  126. regem aliquem capies, aut de temone Britanno
  127. excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis
  128. erectas in terga sudes?' hoc defuit unum
  129. Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
  130. 'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo
  131. dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur
  132. quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
  133. debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
  134. argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc
  135. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.'
  136. uicit digna uiro sententia. nouerat ille
  137. luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis
  138. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  139. arderet. nulli maior fuit usus edendi
  140. tempestate mea: Circeis nata forent an
  141. Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo
  142. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  143. et semel aspecti litus dicebat echini.
  144. surgitur et misso proceres exire iubentur
  145. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  146. traxerat attonitos et festinare coactos,
  147. tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris
  148. dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis
  149. anxia praecipiti uenisset epistula pinna.
  150. atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  151. tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi
  152. inlustresque animas inpune et uindice nullo.
  153. sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  154. coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.