JUVÉNAL

SATVRA V

  1. Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
  2. ut bona summa putes aliena uiuere quadra,
  3. si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
  4. Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset,
  5. quamuis iurato metuam tibi credere testi.
  6. uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum
  7. defecisse puta, quod inani sufficit aluo:
  8. nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars
  9. dimidia breuior? tantine iniuria cenae,
  10. tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
  11. et tremere et sordes farris mordere canini?
  12.  primo fige loco, quod tu discumbere iussus
  13. mercedem solidam ueterum capis officiorum.
  14. fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex,
  15. et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post
  16. si libuit menses neglectum adhibere clientem,
  17. tertia ne uacuo cessaret culcita lecto,
  18. 'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra
  19. quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
  20. debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
  21. tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
  22. sideribus dubiis aut illo tempore quo se
  23. frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
  24.  qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit
  25. lana pati: de conuiua Corybanta uidebis.
  26. iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
  27. saucius et rubra deterges uulnera mappa,
  28. inter uos quotiens libertorumque cohortem
  29. pugna Saguntina feruet commissa lagona.
  30. ipse capillato diffusum consule potat
  31. calcatamque tenet bellis socialibus uuam.
  32. cardiaco numquam cyathum missurus amico
  33. cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
  34. Setinis, cuius patriam titulumque senectus
  35. deleuit multa ueteris fuligine testae,
  36. quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant
  37. Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces
  38. Heliadum crustas et inaequales berullo
  39. Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,
  40. uel, si quando datur, custos adfixus ibidem,
  41. qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos.
  42. da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis.
  43. nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
  44. a digitis, quas in uaginae fronte solebat
  45. ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae.
  46. tu Beneuentani sutoris nomen habentem
  47. siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
  48. quassatum et rupto poscentem sulpura uitro.
  49. si stomachus domini feruet uinoque ciboque,
  50. frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
  51. non eadem uobis poni modo uina querebar?
  52. uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor
  53. Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
  54. et cui per mediam nolis occurrere noctem,
  55. cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae.
  56. flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
  57. quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
  58. et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
  59. friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
  60. respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
  61. pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas
  62. digna supercilio. quando ad te peruenit ille?
  63. quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
  64. quippe indignatur ueteri parere clienti
  65. quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
  66. [maxima quaeque domus seruis est plena superbis.]
  67. ecce alius quanto porrexit murmure panem
  68. uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
  69. quae genuinum agitent, non admittentia morsum.
  70. sed tener et niueus mollique siligine fictus
  71. seruatur domino. dextram cohibere memento;
  72. salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te
  73. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  74. 'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris
  75. impleri panisque tui nouisse colorem?'
  76. 'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  77. coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri
  78. Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus
  79. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.'
  80.  aspice quam longo distinguat pectore lancem
  81. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  82. asparagis qua despiciat conuiuia cauda,
  83. dum uenit excelsi manibus sublata ministri.
  84. sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo
  85. ponitur exigua feralis cena patella.
  86. ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui
  87. pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
  88. lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod
  89. canna Micipsarum prora subuexit acuta,
  90. propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur,
  91. quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
  92. mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem
  93. Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
  94. et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit,
  95. retibus adsiduis penitus scrutante macello
  96. proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
  97. instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc
  98. quod captator emat Laenas, Aurelia uendat.
  99. Virroni muraena datur, quae maxima uenit
  100. gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
  101. dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
  102. contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:
  103. uos anguilla manet longae cognata colubrae
  104. aut ~glacie aspersus~ maculis Tiberinus et ipse
  105. uernula riparum, pinguis torrente cloaca
  106. et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
  107.  ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem.
  108. nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
  109. a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
  110. largiri; namque et titulis et fascibus olim
  111. maior habebatur donandi gloria. solum
  112. poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto,
  113. esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis.
  114.  anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
  115. altilis, et flaui dignus ferro Meleagri
  116. spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer
  117. tunc erit et facient optata tonitrua cenas
  118. maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit,
  119. 'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.'
  120. structorem interea, ne qua indignatio desit,
  121. saltantem spectes et chironomunta uolanti
  122. cultello, donec peragat dictata magistri
  123. omnia; nec minimo sane discrimine refert
  124. quo gestu lepores et quo gallina secetur.
  125. duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus
  126. et ponere foris, si quid temptaueris umquam
  127. hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat
  128. Virro tibi sumitue tuis contacta labellis
  129. pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis
  130. perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae
  131. non audent homines pertusa dicere laena.
  132. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  133. et melior fatis donaret homuncio, quantus
  134. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
  135. 'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis
  136. ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem,
  137. uos estis frater. dominus tamen et domini rex
  138. si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula
  139. luserit Aeneas nec filia dulcior illo.
  140. [iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.]
  141. sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
  142. in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
  143. gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit
  144. adferri minimasque nuces assemque rogatum,
  145. ad mensam quotiens parasitus uenerit infans.
  146.  uilibus ancipites fungi ponentur amicis,
  147. boletus domino, sed quales Claudius edit
  148. ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
  149. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
  150. poma dari, quorum solo pascaris odore,
  151. qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
  152. credere quae possis subrepta sororibus Afris:
  153. tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
  154. qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
  155. discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
  156.  forsitan inpensae Virronem parcere credas.
  157. hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  158. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  159. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  160. cogaris pressoque diu stridere molari.
  161. tu tibi liber homo et regis conuiua uideris:
  162. captum te nidore suae putat ille culinae,
  163. nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum
  164. bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
  165. uel nodus tantum et signum de paupere loro?
  166. spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam
  167. semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
  168. ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato
  169. intactoque omnes et stricto pane tacetis.
  170. ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre
  171. si potes, et debes. pulsandum uertice raso
  172. praebebis quandoque caput nec dura timebis
  173. flagra pati, his epulis et tali dignus amico.