JUVÉNAL

SATVRA VII

  1. Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
  2. solus enim tristes hac tempestate Camenas
  3. respexit, cum iam celebres notique poetae
  4. balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
  5. temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
  6. praecones fieri, cum desertis Aganippes
  7. uallibus esuriens migraret in atria Clio.
  8. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
  9. ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae
  10. et uendas potius commissa quod auctio uendit
  11. stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
  12. Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
  13. hoc satius quam si dicas sub iudice 'uidi'
  14. quod non uidisti; faciant equites Asiani,
  15. [quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni]
  16. altera quos nudo traducit gallica talo.
  17. nemo tamen studiis indignum ferre laborem
  18. cogetur posthac, nectit quicumque canoris
  19. eloquium uocale modis laurumque momordit.
  20. hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos
  21. materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
  22. si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
  23. praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
  24. impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
  25. componis dona Veneris, Telesine, marito,
  26. aut clude et positos tinea pertunde libellos.
  27. frange miser calamum uigilataque proelia dele,
  28. qui facis in parua sublimia carmina cella,
  29. ut dignus uenias hederis et imagine macra.
  30. spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus
  31. tantum admirari, tantum laudare disertos,
  32. ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas
  33. et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
  34. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
  35. Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
  36.  accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,
  37. quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
  38. ipse facit uersus atque uni cedit Homero
  39. propter mille annos, et si dulcedine famae
  40. succensus recites, maculosas commodat aedes.
  41. haec longe ferrata domus seruire iubetur
  42. in qua sollicitas imitatur ianua portas.
  43. scit dare libertos extrema in parte sedentis
  44. ordinis et magnas comitum disponere uoces;
  45. nemo dabit regum quanti subsellia constant
  46. et quae conducto pendent anabathra tigillo
  47. quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
  48. nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos
  49. ducimus et litus sterili uersamus aratro.
  50. nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
  51. [consuetudo mali, tenet insanabile multos]
  52. scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
  53. sed uatem egregium, cui non sit publica uena,
  54. qui nihil eitum soleat deducere, nec qui
  55. communi feriat carmen triuiale moneta,
  56. hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
  57. anxietate carens animus facit, omnis acerbi
  58. inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis
  59. fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
  60. Pierio thyrsumque potest contingere maesta
  61. paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
  62. corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.'
  63. quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
  64. uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
  65. pectora uestra duas non admittentia curas?
  66. magnae mentis opus nec de lodice paranda
  67. attonitae currus et equos faciesque deorum
  68. aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
  69. nam si Vergilio puer et tolerabile desset
  70. hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
  71. surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit
  72. non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,
  73. cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus?
  74. non habet infelix Numitor quod mittat amico,
  75. Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
  76. unde emeret multa pascendum carne leonem
  77. iam domitum; constat leuiori belua sumptu
  78. nimirum et capiunt plus intestina poetae.
  79. contentus fama iaceat Lucanus in hortis
  80. marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio
  81. gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
  82. curritur ad uocem iucundam et carmen amicae
  83. Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
  84. promisitque diem: tanta dulcedine captos
  85. adficit ille animos tantaque libidine uolgi
  86. auditur. sed cum fregit subsellia uersu
  87. esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen.
  88. ille et militiae multis largitus honorem
  89. semenstri uatum digitos circumligat auro.
  90. quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos
  91. et Baream, tu nobilium magna atria curas?
  92. praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
  93. haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt.
  94. quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
  95. aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
  96. tum par ingenio pretium, tunc utile multis
  97. pallere et uinum toto nescire Decembri.
  98.  uester porro labor fecundior, historiarum
  99. scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
  100. nullo quippe modo millensima pagina surgit
  101. omnibus et crescit multa damnosa papyro;
  102. sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
  103. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
  104. quis dabit historico quantum daret acta legenti?
  105.  'sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.'
  106. dic igitur quid causidicis ciuilia praestent
  107. officia et magno comites in fasce libelli.
  108. ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
  109. praecipue, uel si tetigit latus acrior illo
  110. qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen.
  111. tunc inmensa caui spirant mendacia folles
  112. conspuiturque sinus; ueram deprendere messem
  113. si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
  114. parte alia solum russati pone Lacertae.
  115. consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
  116. dicturus dubia pro libertate bubulco
  117. iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
  118. figantur uirides, scalarum gloria, palmae.
  119. quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas
  120. pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi
  121. aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae.
  122. si quater egisti, si contigit aureus unus,
  123. inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
  124. 'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
  125. egimus.' huius enim stat currus aeneus, alti
  126. quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci
  127. bellatore sedens curuatum hastile minatur
  128. eminus et statua meditatur proelia lusca.
  129. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
  130. Tongilii, magno cum rhinocerote lauari
  131. qui solet et uexat lutulenta balnea turba
  132. perque forum iuuenes longo premit assere Maedos
  133. empturus pueros, argentum, murrina, uillas;
  134. spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
  135. [et tamen est illis hoc utile. purpura uendit]
  136. causidicum uendunt amethystina; conuenit illi
  137. et strepitu et facie maioris uiuere census,
  138. sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.
  139. fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
  140. nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
  141. respicit haec primum qui litigat, an tibi serui
  142. octo, decem comites, an post te sella, togati
  143. ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
  144. sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
  145. quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
  146. quando licet Basilo flentem producere matrem?
  147. quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
  148. Gallia uel potius nutricula causidicorum
  149. Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
  150.  declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
  151. cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
  152. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
  153. perferet atque eadem cantabit uersibus isdem.
  154. occidit miseros crambe repetita magistros.
  155. quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
  156. quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae,
  157. nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo.
  158. 'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis
  159. scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae
  160. nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta
  161. quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
  162. quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
  163. a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
  164. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  165. quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do
  166. ut totiens illum pater audiat?' haec alii sex
  167. uel plures uno conclamant ore sophistae
  168. et ueras agitant lites raptore relicto;
  169. fusa uenena silent, malus ingratusque maritus
  170. et quae iam ueteres sanant mortaria caecos.
  171. ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt
  172. consilia, et uitae diuersum iter ingredietur
  173. ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
  174. summula ne pereat qua uilis tessera uenit
  175. frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
  176. Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti
  177. lautorum pueros, artem scindes Theodori.
  178. balnea sescentis et pluris porticus in qua
  179. gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
  180. expectet spargatque luto iumenta recenti?
  181. hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
  182. parte alia longis Numidarum fulta columnis
  183. surgat et algentem rapiat cenatio solem.
  184. quanticumque domus, ueniet qui fercula docte
  185. conponit, ueniet qui pulmentaria condit.
  186. hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
  187. ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
  188. constabit patri quam filius. 'unde igitur tot
  189. Quintilianus habet saltus?' exempla nouorum
  190. fatorum transi. felix et pulcher et acer,
  191. felix et sapiens et nobilis et generosus
  192. adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
  193. felix orator quoque maximus et iaculator
  194. et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  195. sidera te excipiant modo primos incipientem
  196. edere uagitus et adhuc a matre rubentem.
  197. si Fortuna uolet, fies de rhetore consul;
  198. si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor.
  199. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
  200. sidus et occulti miranda potentia fati?
  201. seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.
  202. felix ille tamen coruo quoque rarior albo.
  203. paenituit multos uanae sterilisque cathedrae,
  204. sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
  205. Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,
  206. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  207. di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
  208. spirantisque crocos et in urna perpetuum uer,
  209. qui praeceptorem sancti uoluere parentis
  210. esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles
  211. cantabat patriis in montibus et cui non tunc
  212. eliceret risum citharoedi cauda magistri;
  213. sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus,
  214. Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
  215.  quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
  216. quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
  217. quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),
  218. discipuli custos praemordet acoenonoetus
  219. et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
  220. et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
  221. institor hibernae tegetis niueique cadurci,
  222. dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
  223. sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
  224. qui docet obliquo lanam deducere ferro,
  225. dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
  226. quot stabant pueri, cum totus decolor esset
  227. Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
  228. rara tamen merces quae cognitione tribuni
  229. non egeat. sed uos saeuas inponite leges,
  230. ut praeceptori uerborum regula constet,
  231. ut legat historias, auctores nouerit omnes
  232. tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
  233. dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
  234. nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae
  235. Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis,
  236. quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas.
  237. exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
  238. ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit
  239. et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
  240. ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum
  241. obseruare manus oculosque in fine trementis.
  242. 'haec' inquit 'cura; sed cum se uerterit annus,
  243. accipe, uictori populus quod postulat, aurum.'